Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,
- conscius in culpa non scelus esse sua.
- saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius
- se quoque in exemplis adnumerare solet:
- nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis,
- denique quod vivat, munus habere dei.