Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. di facerent utinam talis status esset in illo,
  2. ut non tristitiae causa dolenda foret!
  3. fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,
  4. more nec indomiti frena recusat equi.
  5. nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,
  6. conscius in culpa non scelus esse sua.
  7. saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius
  8. se quoque in exemplis adnumerare solet:
  9. nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis,
  10. denique quod vivat, munus habere dei.
  11. te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi
  12. omnibus) in toto pectore semper habet;