Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae
  2. iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis,
  3. quique prius mollem vacuamque laboribus egi
  4. in studiis vitam Pieridumque choro,
  5. nunc procul a patria Getieis circumsonor armis
  6. multa prius pelago multaque passus humo.
  7. sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,
  8. nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
  9. tu tamen e sacris hederae [*](hederae me de) cultoribus unum
  10. numine debueras sustinuisse tuo.
  11. an dominae fati quicquid cecinere sorores,
  12. omne sub arbitrio desinit esse dei?