Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. me quoque, si fas est exemplis ire deorum,
  2. ferrea sors vitae difficilisque premit.
  3. illo nec levius cecidi, quem magna locutum
  4. reppulit a Thebis Iuppiter igne suo.
  5. ut tamen audisti percussum fulmine vatem,
  6. admonitu matris condoluisse potes,
  7. et potes aspiciens circum tua sacra poëtas,
  8. nescioquis nostri dicere cultor abest.
  9. fer, bone Liber, opem: sic altera [*](altam) degravet ulmum
  10. vitis et incluso plena sit uva inero,
  11. sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus
  12. adsit, et attonito non taceare sono,
  13. ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi,
  14. impia nec poena Pentheos umbra vacet, [*](vacet caret)
  15. sic micet aeternum vicinaque sidera vincat
  16. coniugis in caelo clara corona tuae .
  17. huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros,
  18. unum de numero me memor esse tuo.
  19. sunt dis inter se commercia, flectere tempta
  20. Caesareum numen numine, Bacche, tuo.