Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tu tamen e sacris hederae [*](hederae me de) cultoribus unum
  2. numine debueras sustinuisse tuo.
  3. an dominae fati quicquid cecinere sorores,
  4. omne sub arbitrio desinit esse dei?
  5. ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,
  6. quo non exiguo facta labore via est.
  7. nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum
  8. Strymona venisti Marticolamque Geten,
  9. Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen,
  10. et quascumque bibit decolor Indus aquas.
  11. scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae
  12. stamina bis genito bis cecinere tibi.