Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc procul a patria Getieis circumsonor armis
  2. multa prius pelago multaque passus humo.
  3. sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,
  4. nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
  5. tu tamen e sacris hederae [*](hederae me de) cultoribus unum
  6. numine debueras sustinuisse tuo.
  7. an dominae fati quicquid cecinere sorores,
  8. omne sub arbitrio desinit esse dei?
  9. ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,
  10. quo non exiguo facta labore via est.
  11. nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum
  12. Strymona venisti Marticolamque Geten,