Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis
  2. devoret atque suis ad Styga mittat aquis,
  3. vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae,
  4. vel freta Leucadii mittar in alta dei. [*](leucadio . . deo)
  5. quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso,
  6. sed precor ut possim tutius esse miser.
  1. Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,
  2. si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,
  3. festaque odoratis innectunt tempora sertis,
  4. et dicunt laudes ad tua vina tuas.