Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam:
  2. sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.
  3. hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis
  4. devoret atque suis ad Styga mittat aquis,
  5. vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae,
  6. vel freta Leucadii mittar in alta dei. [*](leucadio . . deo)
  7. quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso,
  8. sed precor ut possim tutius esse miser.