Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hinc ego traicerer [*](traicerem vel transigerer) —neque enim mea culpa cruenta est—
  2. esset, quae debet, si tibi cura mei.
  3. ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,
  4. saepe suo victor lenis in hoste fuit.
  5. quid dubitas et tuta times? accede rogaque:
  6. Caesare nil ingens mitius orbis habet,
  7. me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt?
  8. subtrahis effracto tu
  9. quoque colla iugo? quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?
  10. ancora iam nostram non tenet ulla ratem, videris [*]( viderit codd.: corr. Ehwald )
  11. ! ipse sacram, quamvis invisus, ad aram
  12. confugiam; nullas summovet ara manus.