Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hinc ego traicerer [*](traicerem vel transigerer) —neque enim mea culpa cruenta est—
  2. esset, quae debet, si tibi cura mei.
  3. ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,
  4. saepe suo victor lenis in hoste fuit.
  5. quid dubitas et tuta times? accede rogaque:
  6. Caesare nil ingens mitius orbis habet,