Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- utque viae casus, ut amara pericula ponti,
- ut taceam strictas in mea fata manus,
- barbara me tellus orbisque novissima magni
- sustinet et saevo cinctus ab hoste locus,
- hinc ego traicerer [*](traicerem vel transigerer) —neque enim mea culpa cruenta est—
- esset, quae debet, si tibi cura mei.
- ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,
- saepe suo victor lenis in hoste fuit.
- quid dubitas et tuta times? accede rogaque:
- Caesare nil ingens mitius orbis habet,
- me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt?
- subtrahis effracto tu