Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tot premor adversis: quae si comprendere coner,
  2. Icariae numerum dicere coner aquae,
  3. utque viae casus, ut amara pericula ponti,
  4. ut taceam strictas in mea fata manus,
  5. barbara me tellus orbisque novissima magni
  6. sustinet et saevo cinctus ab hoste locus,
  7. hinc ego traicerer [*](traicerem vel transigerer) —neque enim mea culpa cruenta est—
  8. esset, quae debet, si tibi cura mei.
  9. ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,
  10. saepe suo victor lenis in hoste fuit.