Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. invenies aliquas, quae, quod es, esse velint,
  2. quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,
  3. felicem dicant invideantque tibi.
  4. non ego divitias dando tibi plura dedissem:
  5. nil feret ad Manes divitis umbra suos.
  6. perpetui fructum donavi nominis idque,
  7. quo dare nil potui munere maius, habes.
  8. adde quod, ut [*](et: ut Heinsius) rerum sola es tutela mearum,
  9. ad te non parvi venit honoris onus,
  10. quod numquam vox est de te mea muta tuique
  11. indiciis debes esse superba viri.
  12. quae ne quis possit temeraria dicere, persta,
  13. et pariter serva meque piamque fidem.