Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec potes in maestos omnis abire rogos;
  2. cumque viri casu possis miseranda videri,
  3. invenies aliquas, quae, quod es, esse velint,
  4. quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,
  5. felicem dicant invideantque tibi.
  6. non ego divitias dando tibi plura dedissem:
  7. nil feret ad Manes divitis umbra suos.
  8. perpetui fructum donavi nominis idque,
  9. quo dare nil potui munere maius, habes.
  10. adde quod, ut [*](et: ut Heinsius) rerum sola es tutela mearum,
  11. ad te non parvi venit honoris onus,
  12. quod numquam vox est de te mea muta tuique
  13. indiciis debes esse superba viri.
  14. quae ne quis possit temeraria dicere, persta,
  15. et pariter serva meque piamque fidem.
  16. nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,
  17. et tantum [*](tanta) probitas inreprehensa fuit.
  18. area de [*](par (vel per) eadem: area de Withof) nostra nunc est tibi facta ruina
  19. conspicuum virtus hic tua ponat opus.
  20. esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est,