Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dumque legar, mecum pariter tua fama legetur,
  2. nec potes in maestos omnis abire rogos;
  3. cumque viri casu possis miseranda videri,
  4. invenies aliquas, quae, quod es, esse velint,
  5. quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,
  6. felicem dicant invideantque tibi.