Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quae maneat stabili, eum fugit illa, pede.
- siqua tamen pretium sibi virtus [*](merces: virtus Ehwald) ipsa petitum,
- inque parum laetis ardua rebus adest,
- ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,
- et loca mirantur qua patet orbis iter.
- aspicis ut longo teneat laudabilis aevo
- nomen inextinctum Penelopea fides?
- cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor
- ausaque in accensos Iphias ire rogos?
- ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuius
- Iliacam celeri vir pede pressit humum?
- morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:
- non ex difficili fama petenda tibi est.
- nec te credideris, quia non facis, ista moneri:
- vela damus, quamvis remige puppis eat,
- qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo
- laudat et hortatu comprobat acta suo.