Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ad te non parvi venit honoris onus,
  2. quod numquam vox est de te mea muta tuique
  3. indiciis debes esse superba viri.
  4. quae ne quis possit temeraria dicere, persta,
  5. et pariter serva meque piamque fidem.
  6. nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,
  7. et tantum [*](tanta) probitas inreprehensa fuit.
  8. area de [*](par (vel per) eadem: area de Withof) nostra nunc est tibi facta ruina