Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,
  2. et peragant linguae charta manusque vices,
  3. quod fore ne nimium videar diffidere, sitque
  4. versibus hoc paucis admonuisse satis,
  5. accipe quo semper finitur epistula verbo atque meis distent ut tua fata!—vale.
  1. Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis,
  2. o mihi me coniunx carior, ipsa vides,
  3. detrahat auctori multum fortuna licebit,
  4. tu tamen ingenio clara ferere meo;
  5. dumque legar, mecum pariter tua fama legetur,
  6. nec potes in maestos omnis abire rogos;
  7. cumque viri casu possis miseranda videri,
  8. invenies aliquas, quae, quod es, esse velint,
  9. quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,
  10. felicem dicant invideantque tibi.
  11. non ego divitias dando tibi plura dedissem:
  12. nil feret ad Manes divitis umbra suos.