Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. di faciant, ut sit temeraria nostra querella,
  2. teque putem falso non meminisse mei.
  3. quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur
  4. credere me fas est pectoris esse tui.
  5. cana prius gelido desint absinthia Ponto,
  6. et careat dulci Trinacris Hybla thymo,
  7. inmemorem quam te quisquam convincat amici.
  8. non ita sunt fati stamina nigra mei.
  9. tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae
  10. crimina, quod non es, ne videare, cave.
  11. utque solebamus consumere longa loquendo
  12. tempora, sermoni [*](sermone) deficiente die,
  13. sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,
  14. et peragant linguae charta manusque vices,
  15. quod fore ne nimium videar diffidere, sitque
  16. versibus hoc paucis admonuisse satis,
  17. accipe quo semper finitur epistula verbo atque meis distent ut tua fata!—vale.
  1. Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis,
  2. o mihi me coniunx carior, ipsa vides,
  3. detrahat auctori multum fortuna licebit,