Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- di faciant, ut sit temeraria nostra querella,
- teque putem falso non meminisse mei.
- quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur
- credere me fas est pectoris esse tui.
- cana prius gelido desint absinthia Ponto,
- et careat dulci Trinacris Hybla thymo,
- inmemorem quam te quisquam convincat amici.
- non ita sunt fati stamina nigra mei.