Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. luctibus an studio videor debere teneri,
  2. solus in extremos iussus abire Getas?
  3. des licet in valido pectus mihi robore fultum,
  4. fama refert Anyti quale fuisse reo, [*](rei vel senis)
  5. fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
  6. plus valet humanis viribus ira dei.
  7. ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum
  8. scribere in hoc casu sustinuisset opus.
  9. ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,[*](nostri)
  10. omnis ut amissi sensus abesse queat,
  11. at timor officio fungi vetat ipse [*](esse: ipse σ ) quietum:
  12. cinctus ab innumero me tenet hoste locus,
  13. adde quod ingenium longa rubigine laesum
  14. torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
  15. fertilis, assiduo si non renovatur [*](renovetur vel removetur) aratro,
  16. nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
  17. tempore qui longo steterit, male curret [*](currit) et inter
  18. carceribus missos ultimus ibit equus,