Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nil mihi debebat cum versibus amplius esse,
  2. cum fugerem merito naufragus omne fretum,
  3. at, puto, si demens studium fatale retemptem,
  4. hic mihi praebebit carminis arma locus.
  5. non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,
  6. verbaque significent quid mea, norit, adest.
  7. omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae,
  8. omniaque hostilis [*](hostilis Merkel possint vel possunt) plena timore soni.
  9. ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:
  10. nam didici Getice Sarmaticeque loqui.
  11. nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri