Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores:
  2. vos estis nostrae maxima causa fugae,
  3. utque dedit iustas tauri fabricator aeni,
  4. sic ego do poenas artibus ipse meis.
  5. nil mihi debebat cum versibus amplius esse,
  6. cum fugerem merito naufragus omne fretum,
  7. at, puto, si demens studium fatale retemptem,
  8. hic mihi praebebit carminis arma locus.
  9. non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,
  10. verbaque significent quid mea, norit, adest.
  11. omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae,
  12. omniaque hostilis [*](hostilis Merkel possint vel possunt) plena timore soni.
  13. ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:
  14. nam didici Getice Sarmaticeque loqui.
  15. nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri
  16. a componendo carmine Musa potest.
  17. scribimus et scriptos absumimus igne libellos:
  18. exitus est studii parva favilla mei.