Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- adde quod ingenium longa rubigine laesum
- torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
- fertilis, assiduo si non renovatur [*](renovetur vel removetur) aratro,
- nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
- tempore qui longo steterit, male curret [*](currit) et inter
- carceribus missos ultimus ibit equus,
- vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
- siqua diu solitis cumba vacavit [*](vacabit corr. σ ) aquis,
- me quoque despera,[*](despero) fuerim cum parvus et ante,
- illi, qui fueram, posse redire parem.