Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. omnis ut amissi sensus abesse queat,
  2. at timor officio fungi vetat ipse [*](esse: ipse σ ) quietum:
  3. cinctus ab innumero me tenet hoste locus,
  4. adde quod ingenium longa rubigine laesum
  5. torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
  6. fertilis, assiduo si non renovatur [*](renovetur vel removetur) aratro,
  7. nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
  8. tempore qui longo steterit, male curret [*](currit) et inter
  9. carceribus missos ultimus ibit equus,
  10. vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
  11. siqua diu solitis cumba vacavit [*](vacabit corr. σ ) aquis,
  12. me quoque despera,[*](despero) fuerim cum parvus et ante,
  13. illi, qui fueram, posse redire parem.