Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,[*](nostri)
  2. omnis ut amissi sensus abesse queat,
  3. at timor officio fungi vetat ipse [*](esse: ipse σ ) quietum:
  4. cinctus ab innumero me tenet hoste locus,
  5. adde quod ingenium longa rubigine laesum
  6. torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
  7. fertilis, assiduo si non renovatur [*](renovetur vel removetur) aratro,
  8. nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
  9. tempore qui longo steterit, male curret [*](currit) et inter
  10. carceribus missos ultimus ibit equus,
  11. vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
  12. siqua diu solitis cumba vacavit [*](vacabit corr. σ ) aquis,
  13. me quoque despera,[*](despero) fuerim cum parvus et ante,
  14. illi, qui fueram, posse redire parem.
  15. contudit ingenium patientia longa malorum,
  16. et pars antiqui nulla vigoris adest.
  17. siqua [*](siqua Bentley saepe) tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,
  18. inque suos volui cogere verba pedes,
  19. carmina nulla mihi sunt scripta, [*](carmina sunt mihi scripta aut nulla vel carmina scripta mihi sunt nulla) aut qualia cernis,
  20. digna sui domini tempore, digna loco.