Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fama refert Anyti quale fuisse reo, [*](rei vel senis)
  2. fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
  3. plus valet humanis viribus ira dei.
  4. ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum
  5. scribere in hoc casu sustinuisset opus.
  6. ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,[*](nostri)
  7. omnis ut amissi sensus abesse queat,
  8. at timor officio fungi vetat ipse [*](esse: ipse σ ) quietum:
  9. cinctus ab innumero me tenet hoste locus,
  10. adde quod ingenium longa rubigine laesum
  11. torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
  12. fertilis, assiduo si non renovatur [*](renovetur vel removetur) aratro,
  13. nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
  14. tempore qui longo steterit, male curret [*](currit) et inter
  15. carceribus missos ultimus ibit equus,
  16. vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
  17. siqua diu solitis cumba vacavit [*](vacabit corr. σ ) aquis,