Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed quia peccato facinus non affuit illi,
  2. nil nisi me patriis iussit abesse focis,
  3. utque aliis, quorum numerum comprendere non est,
  4. Caesareum numen sic mihi mite fuit.
  5. ipse relegati, non exulis utitur in me
  6. nomine . tuta suo iudice causa mea est.
  7. iure igitur laudes. Caesar, pro parte virili