Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit,
  2. qui merui vitio perdere cuncta meo.
  3. sed quia peccato facinus non affuit illi,
  4. nil nisi me patriis iussit abesse focis,
  5. utque aliis, quorum numerum comprendere non est,
  6. Caesareum numen sic mihi mite fuit.
  7. ipse relegati, non exulis utitur in me
  8. nomine . tuta suo iudice causa mea est.
  9. iure igitur laudes. Caesar, pro parte virili
  10. carmina nostra tuas qualiacumque canunt: