Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scilicet in nobis rerum natura novata est,
  2. cumque meis curis omnia longa facit.
  3. an peragunt solitos communia tempora motus, suntque [*]( stantque Housman)
  4. magis vitae tempora dura meae?
  5. quem tenet Euxini mendax cognomine litus,[*](litus s tellus vel tempus vel pontus)
  6. et Scythici vere terra sinistra freti,
  7. innumerae circa gentes fera bella minantur,
  8. quae sibi non rapto [*](raptu) vivere turpe putant.
  9. nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
  10. moenibus exiguis ingenioque loci.
  11. cum minime credas, ut aves,[*](avis) densissimus hostis
  12. advolat, et praedam vix bene visus agit.
  13. saepe intra muros clausis venientia portis
  14. per medias legimus noxia tela vias.
  15. est igitur rarus, rus qui [*](qui iam corr. Heinsius; cf. qui rus σ ) colere audeat, isque
  16. hac arat infelix, hac tenet arma manu.
  17. sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,