Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
  2. efficit angustos nec mihi bruma dies,
  3. scilicet in nobis rerum natura novata est,
  4. cumque meis curis omnia longa facit.
  5. an peragunt solitos communia tempora motus, suntque [*]( stantque Housman)
  6. magis vitae tempora dura meae?
  7. quem tenet Euxini mendax cognomine litus,[*](litus s tellus vel tempus vel pontus)
  8. et Scythici vere terra sinistra freti,
  9. innumerae circa gentes fera bella minantur,
  10. quae sibi non rapto [*](raptu) vivere turpe putant.
  11. nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
  12. moenibus exiguis ingenioque loci.
  13. cum minime credas, ut aves,[*](avis) densissimus hostis
  14. advolat, et praedam vix bene visus agit.
  15. saepe intra muros clausis venientia portis
  16. per medias legimus noxia tela vias.
  17. est igitur rarus, rus qui [*](qui iam corr. Heinsius; cf. qui rus σ ) colere audeat, isque
  18. hac arat infelix, hac tenet arma manu.
  19. sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,
  20. proque lupo pavidae bella verentur oves.