Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quod patriae vultu vestroque caremus, amici,
- atque hic in Scythicis gentibus esse queror :
- utraque poena gravis, merui tamen urbe carere,
- non merui tali forsitan esse loco.
- quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,
- Caesaris offenso numine, dignus eram.
- Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse
- exulis uxorem, littera questa tua est.