Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,
  2. et rident stolidi verba Latina Getae;
  3. meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,
  4. forsitan obiciunt exiliumque mihi.
  5. utque fit, in me aliquid ficti,[*](siquidem vel si quid: ficti Owen) dicentibus illis
  6. abnuerim quotiens adnuerimque, putant,
  7. adde quod iniustum [*](et iustum) rigido ius dicitur ense,
  8. dantur et in medio vulnera saepe foro.
  9. o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti
  10. fila dedit vitae non breviora meae!
  11. quod patriae vultu vestroque caremus, amici,
  12. atque hic in Scythicis gentibus esse queror :
  13. utraque poena gravis, merui tamen urbe carere,
  14. non merui tali forsitan esse loco.
  15. quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,
  16. Caesaris offenso numine, dignus eram.
  1. Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse
  2. exulis uxorem, littera questa tua est.
  3. indolui, non tam mea quod fortuna male audit,
  4. qui iam consuevi fortiter esse miser,