Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quippe simul nobis habitat discrimine nullo
  2. barbarus et tecti plus quoque parte tenet,
  3. quos [*](quorum) ut non timeas, possis odisse videndo
  4. pellibus et longa pectora tecta coma.
  5. hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,
  6. pro patrio cultu Persica braca tegit.
  7. exercent illi sociae commercia linguae:
  8. per gestum res est significanda mihi.
  9. barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,
  10. et rident stolidi verba Latina Getae;
  11. meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,
  12. forsitan obiciunt exiliumque mihi.
  13. utque fit, in me aliquid ficti,[*](siquidem vel si quid: ficti Owen) dicentibus illis
  14. abnuerim quotiens adnuerimque, putant,
  15. adde quod iniustum [*](et iustum) rigido ius dicitur ense,
  16. dantur et in medio vulnera saepe foro.
  17. o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti
  18. fila dedit vitae non breviora meae!
  19. quod patriae vultu vestroque caremus, amici,
  20. atque hic in Scythicis gentibus esse queror :