Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. per medias legimus noxia tela vias.
  2. est igitur rarus, rus qui [*](qui iam corr. Heinsius; cf. qui rus σ ) colere audeat, isque
  3. hac arat infelix, hac tenet arma manu.
  4. sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,
  5. proque lupo pavidae bella verentur oves.
  6. vix ope castelli defendimur; et tamen intus
  7. mixta facit Graecis barbara turba metum,
  8. quippe simul nobis habitat discrimine nullo
  9. barbarus et tecti plus quoque parte tenet,
  10. quos [*](quorum) ut non timeas, possis odisse videndo
  11. pellibus et longa pectora tecta coma.
  12. hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,
  13. pro patrio cultu Persica braca tegit.