Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nolumus assiduis animum tabescere curis,
  2. quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt.
  3. cur scribam, docui, cur mittam, quaeritis, isto [*](istos: isto Heinsius)?
  4. vobiscum cupio quolibet esse modo.
  1. Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles,
  2. et tibi sollicita solvitur illa manu?
  3. pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum
  4. inpatiens nobis invalidumque fuit,
  5. sufficit, atque ipso vexatum induruit usu.
  6. an magis infirmo non vacat esse mihi?
  7. mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit,
  8. affectusque animi, qui fuit ante, manet.