Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec me Roma suis debet conferre poetis :
  2. inter Sauromatas ingeniosus eram.
  3. denique nulla mihi captatur gloria, quaeque
  4. ingeniis stimulos subdere fama solet.
  5. nolumus assiduis animum tabescere curis,
  6. quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt.
  7. cur scribam, docui, cur mittam, quaeritis, isto [*](istos: isto Heinsius)?
  8. vobiscum cupio quolibet esse modo.
  1. Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles,
  2. et tibi sollicita solvitur illa manu?
  3. pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum
  4. inpatiens nobis invalidumque fuit,