Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles»,
  2. tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
  3. cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
  4. non tamen et [*](et hanc) siccas iussit habere genas.
  5. est aliquid, fatale malum per verba levare .
  6. hoc quendam Procnen Halcyonenque facit.
  7. hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
  8. voce fatigaret Lemnia saxa sua.
  9. strangulat inclusus dolor atque exaestuat [*](cor aestuat) intus,
  10. cogitur et vires multiplicare suas.
  11. da veniam potius, vel totos tolle libellos,
  12. si mihi quod prodest hoc [*](sit (sic) ... si) tibi, lector, obest,
  13. sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt
  14. nostra nisi auctori perniciosa suo.
  15. at mala sunt. lateor. quis te mala sumere cogit?
  16. aut quis deceptum ponere sumpta vetat?
  17. ipse nec emendo, [*](hoc mando) sed ut hic deducta legantur;
  18. non sunt illa suo barbariora loco.