Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ipse Perilleo Phalaris permisit in aere
  2. edere mugitus et bovis ore queri.
  3. cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles»,
  4. tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
  5. cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
  6. non tamen et [*](et hanc) siccas iussit habere genas.
  7. est aliquid, fatale malum per verba levare .
  8. hoc quendam Procnen Halcyonenque facit.
  9. hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
  10. voce fatigaret Lemnia saxa sua.
  11. strangulat inclusus dolor atque exaestuat [*](cor aestuat) intus,
  12. cogitur et vires multiplicare suas.
  13. da veniam potius, vel totos tolle libellos,
  14. si mihi quod prodest hoc [*](sit (sic) ... si) tibi, lector, obest,
  15. sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt
  16. nostra nisi auctori perniciosa suo.
  17. at mala sunt. lateor. quis te mala sumere cogit?
  18. aut quis deceptum ponere sumpta vetat?