Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod probet ipse, canam, poenae modo parte levata
  2. barbariam rigidos effugiamque Getas.
  3. interea nostri quid agant, nisi triste, libelli?
  4. tibia funeribus convenit ista meis.
  5. at poteras inquis ‘melius mala ferre silendo,
  6. et tacitus casus dissimulare tuos.’
  7. exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,
  8. acceptaque gravi vulnere flere vetas?
  9. ipse Perilleo Phalaris permisit in aere
  10. edere mugitus et bovis ore queri.
  11. cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles»,
  12. tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
  13. cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
  14. non tamen et [*](et hanc) siccas iussit habere genas.
  15. est aliquid, fatale malum per verba levare .
  16. hoc quendam Procnen Halcyonenque facit.
  17. hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
  18. voce fatigaret Lemnia saxa sua.
  19. strangulat inclusus dolor atque exaestuat [*](cor aestuat) intus,
  20. cogitur et vires multiplicare suas.