Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat,
  2. nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
  3. at mihi si cara patriam cum coniuge reddas,
  4. sint vultus hilares, simque quod ante fui.
  5. lenior invicti si sit mihi Caesaris ira,
  6. carmina laetitiae iam tibi plena dabo.
  7. nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet;
  8. sit semel illa ioco luxuriata meo.
  9. quod probet ipse, canam, poenae modo parte levata
  10. barbariam rigidos effugiamque Getas.
  11. interea nostri quid agant, nisi triste, libelli?
  12. tibia funeribus convenit ista meis.
  13. at poteras inquis ‘melius mala ferre silendo,
  14. et tacitus casus dissimulare tuos.’
  15. exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,
  16. acceptaque gravi vulnere flere vetas?
  17. ipse Perilleo Phalaris permisit in aere
  18. edere mugitus et bovis ore queri.
  19. cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles»,
  20. tu fletus inhibes, durior hoste, meos?