Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:
  2. invenies toto carmine dulce nihil.
  3. flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,
  4. materiae scripto conveniente suae.
  5. integer et laetus [*](donec eram laetus) laeta et iuvenalia lusi:
  6. illa tamen nunc me composuisse piget,
  7. ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
  8. sumque argumenti conditor ipse mei.