Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod superest, animos [*](socios: numeros Ehwald) ad publica carmina flexi,
  2. et memores iussi nominis esse mei. [*](sui)
  3. si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,
  4. unde dolenda Canam, multa dolenda tuli.
  5. non haec ingenio, non haec componimus arte:
  6. materia est propriis ingeniosa malis,