Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. atque utinam numero non nos [*](ne nos) essemus in isto!
  2. ei mihi, cur umquam Musa iocata [*](locuta: iocata σ ) mea est?
  3. sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
  4. ille pharetrati lusor Amoris abest,
  5. quod superest, animos [*](socios: numeros Ehwald) ad publica carmina flexi,
  6. et memores iussi nominis esse mei. [*](sui)
  7. si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,
  8. unde dolenda Canam, multa dolenda tuli.