Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
- aptior, ingenium come, Tibullus erit.
- atque utinam numero non nos [*](ne nos) essemus in isto!
- ei mihi, cur umquam Musa iocata [*](locuta: iocata σ ) mea est?
- sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
- ille pharetrati lusor Amoris abest,
- quod superest, animos [*](socios: numeros Ehwald) ad publica carmina flexi,
- et memores iussi nominis esse mei. [*](sui)
- si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,
- unde dolenda Canam, multa dolenda tuli.