Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Circus adhuc cessat; spargit iam torvus [*](tamen acer) harenam
  2. taurus et infesto iam pede pulsat humum.
  3. hoc quoque, quam volui, plus est. cane, Musa, receptus,
  4. dum licet huic nomen dissimulare suum.
  1. Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,
  2. quem legis, ut noris, accipe posteritas.
  3. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
  4. milia qui novies distat ab urbe decem.
  5. editus hic ego sum, nec non, ut tempora noris,
  6. cum cecidit fato consul uterque pari
  7. si quid id est, usque a proavis [*](si quid (quis) et a proavis usque est) vetus ordinis heres
  8. non modo fortunae munere factus eques,
  9. nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus,
  10. qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
  11. Lucifer amborum natalibus affuit idem:
  12. una celebrata est per duo liba dies;
  13. haec est armiferae [*](armigerae) festis de quinque Minervae,
  14. quae fieri pugna prima cruenta solet.
  15. protinus excolimur teneri curaque parentis
  16. imus ad insignes urbis ab arte viros.