Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hoc mihi si Delphi [*](delphis vel delphos corr. Scaliger) Dodonaque diceret ipsa,
  2. esse videretur vanus uterque locus.
  3. nil adeo validum est, adamas licet alliget illud,
  4. ut maneat rapido firmius igne Iovis;
  5. nil ita sublime est supraque pericula tendit
  6. non sit ut inferius suppositumque deo.
  7. nam quamquam vitio pars est contracta malorum,
  8. plus tamen exitii numinis ira dedit.
  9. at vos admoniti nostris quoque casibus este,
  10. aequantem superos emeruisse virum.