Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec procul a metis, quas paene tenere videbar,
- curriculo gravis est facta ruina meo.
- ergo illum demens in me saevire coegi,
- mitius inmensus quo nihil orbis habet?
- ipsaque delictis victa est clementia nostris,
- nec tamen errori vita negata meo est?
- vita procul patria peragenda sub axe Boreo,
- qua maris Euxini terra sinistra iacet.