Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sic igitur, tarda vires minuente senecta,
- me quoque donari iam rude tempus erat.
- tempus erat nec me peregrinum ducere caelum,
- nec siccam Getico fonte levare sitim,
- sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos,
- nunc hominum visu rursus et urbe frui.
- sic animo quondam non divinante futura
- optabam placide vivere posse senex.
- fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima
- mollia praebuerint, posteriora gravant.