Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus, [*](ademptus vel adeptas)
  2. languidus in pratis gramina carpit equus,
  3. miles ubi emeritis non est satis utilis annis,
  4. ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares,
  5. sic igitur, tarda vires minuente senecta,
  6. me quoque donari iam rude tempus erat.
  7. tempus erat nec me peregrinum ducere caelum,
  8. nec siccam Getico fonte levare sitim,